Islevus Einarides

ArnHel1836b Senda ábendingu: ArnHel1836b
Islevus Einarides
Islevus Einarides Natus est prædio As in tribu holtensi 21o die Maii 1765. E schola schalholtensi dimissus die 31 Maji 1783. Academiam havniensem adiit 1786. Hic omnia examina laudabiliter absolvit. Toparchiæ hunvatnensi præfectus est die 12o Maji 1790. Assessor superioris tribunalis in Islandia 2dus denominatus die 11o Julii 1800. Primus assessor ejusdem tribunalis die 18vo Jun: 1817. A consiliis status die 28o Jan: ejusd: anni factus est. Justitiarius ejusdem tribunalis 18mo Apr. 1834. Præfecturam Islandiæ qvater, ad tempus, interdum solus, interdum cum aliis administravit. Membrum societatis literaturœ islandicæ 13o Jul: 1789, ― societatis literariæ Islandiæ 1816, et Præses vicarius hujusce societatis ad diem mortalem exstitit. Membrum honorarium ejusd: socieratis nominatus est die 4o Apr. 1829. Societatis regiæ, antiqvitatum qvæ curam gerit, membrum factus est die 27o Oct: 1831. Conjugium primum iniit anno 1791 cum virgine Gudruna Thorlacii Filia, ex qva tres liberos suscepit, qvi omnes in prima infantia obiere, uxorem vero ipsam sepelivit 1800. Anno 1804 iterum sibi conjugali vinculo junxit nobilem Virginem Sigridam Gislavi Thorarensen, qvæ nunc cum duobus procreatis liberis obitum conjugis deplorat, qvi incidit die 23io Jul: 1836. … [Á blaðfæti:] A. Helgii. F.

Útgáfustaður og -ár: Viðey, 1836
Tengt nafn: Ísleifur Einarsson (1765-1836)
Umfang: [1] bls.

Efnisorð: Grafskriftir ; Einblöðungar
Rafrænn aðgangur: https://baekur.is/bok/001473504